- SANCTIUS Gaspar
- SANCTIUS GasparHispanus, Granatensis, Centumputeolanus, Iesuita eruditione celebris: Edidit Comm. in Ruth. in libros Samuelis, Regum, Paralip. in Esram, Nehemiam, Estheram, Hiobum, Psalmum 136. Ecclesiastem, Canticum Cantic. in Prophetas maiores et minores, in Acta etc. Item in Tobiam, Iuditham, et libros Machabaeorum, ut videre est apud Guil. Croweaeum elencho Script. in S. Script. Obiit A. C. 1628. Illo nihil humilius, in omni vita numquam visus est irasci aut animô commoveri, numquam vocem solitô amplius extollere, non pati detrahentes nomini alieno, ipse de omnibus honeste sentire et loqui: Numquam in omni vita mentitus est. Quantus fuerit doctrinâ, lucubrationes eius abunde declarant, Phil. Alegambis Bruxellensis Bibl. Script. Soc. Iesu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.